monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hrabanus Maurus, Martyrologium, 11, 9
V ID. Natale Theodori martyris, qui temporibus Maximiani et Maximini imperatorum fortiter in fide Christi perseverans varia tormenta per Brincum praepositum sibi illata nobiliter superavit. Nam in carceribus eum diu macerans afflixit. Praeterea vero in ignem illum misit, sed ignis corpus eius non exussit sed quasi aurum probavit. Ipse vero in mediis flammis positus Deo gratias egit et sic martyrium suum consummavit. Corpus vero sancti martyris, quaedam mulier nomine Eusebia ex nobili genere veniens vino et unguentis pretiosis condiens et cum sindone munda involvens posuit in loculum et transtulit eum in possessionem suam. Fecit autem ibi domum perfectam et sanctam et erat illic celebrans cotidie commemorationem beati martyris. Multaque ibi signa in laudem Dei et honorem sancti martyris claruerunt.